- CANUSINAE russae tunicae
- CANUSINAE russae tunicaeapud romanos, servis militibusque in usu fuêre. Martialis, l. 14. Epigr. 129.Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,Et placet hic pueris militibusque color.Supra quas (erant enim interior vestis) sagochlamys accipiebatur. Φοινικίδας apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 46. interpretatur Turnebus, et hunc sequutus Casaubon. sed. φοινικίδα Graeci την` ἐφεςτρίδα appellabant, h. e. paludamentum vel chlamydem, quam supra tunicam induebant. Ita enim clare in Crasso Plutarchus, λέγεται δὲ ἡμέρας ενείνης οὐχ ὥςπερ ἔτος ἐςτὶ Ρ῾ωμαίων ςτρατηγοῖς εν φοινιχίδι ἐλθεῖν, ἀλλ᾿ εν ἱματίῳ μέλανι, non in paludamento coccino, ut mos est Romanorum Imperator. sed in publlo amictu processisse. Et sane ἡ φοινικὶς, punicea chlamys est, ut ἡ ἁλουργὶς purpurea. Tunicae vussae sunt φοινικοὶ χιτῶνες, quos φοινικοὺς ὑπενδύτας vocat Plut. in Philopoemene, etc. Vide Salmas. ad Historiae Aug. Scriptores, l. c. et ad Solin. p. 316.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.